Liber Quartus Regum*

Caput 25: 13

columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem
(* Traductions européennes)

Glose

Columnas autem aereas quae,etc.ID.Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.